Rozmiar: 15909 bajtów

- 326 -

1384. Aug. 30. Breslau.

Bischof Wenceslaus zu Breslau setzt auf Gesuch des Georgius Ysinberg, Altaristen des Altars des heiligen Bartholomäus in der Collegiat-Kirche des heiligen Grabes zu Liegnitz, die für diesen Altar an den apostolischen Sitz bestimmte Taxe von 5 Mark auf 3 1/2 Mark herab.

Nos Wenceslaus dei gracia episcopus Wratislauiensis vniuersis et singulis, quibus nosse opportunum fuerit, volumus fore notum, quod in nostra constitutus presencia discretus vir dominus Georgius Ysinberg altarista seu minister altaris sancti Bartholomei apostoli in ecclesia collegiata sancti sepulchri dominici in Legnicz nostre Wratislauiensis diocesis nobis exposuit, quod, quamquam ejusdem sui altaris vniuersi redditus, census et obuenciones se ultra septem marcas grossorum vsualium non extenderent, nam duas in Royn, duas in Kossow et tres marcas in Niclosdorf villis Legnicensis districtus obtinet et non ultra, tamen idem altare est taxatum vel estimatum ad quinque marcas sic, quod, quociens collecta aut contribucio pro sede apostolica aut ordinario siue alias imponi contigit, ipsum soluere de quinque marcis oportuit in eo assensus se grauatum (quare sibi per nos de remedio petiuit humiliter prouideri). Verum quia ab eis, qui nobiscum sunt, fidelibus noticiam cursus Romane curie habentibus, didicimus, sedem apostolicam terciam partem reddituum beneficii taxandi dare pro taxa ab olim consueuisse, nos dicti altaris taxam seu estimacionem ad tres marcas cum dimidia duximus moderandam et presentibus moderamus, decernentes, quod, quandocunque deinceps collectam seu contribucionem imponi continget et ipsum dominum Georgium prefatum et ejus successores dicti altaris ministros de tribus et media marca grossorum vsualium debere soluere dumtaxat et non amplius neque ultra. Actum et datum Wratislauie penultima die Augusti anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo quarto nostro minori subappenso sigillo.

Orig. Prov. Arch. Urkk. des Liegn. Collegiatst., das Siegel fehlt.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów